Epistola Catholica Judae*

Caput 1: Versus 14

Prophetavit.Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim praescripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum.Enoch.In stirpe Cain, Enoch, quidedicatiointerpretatur, primus nascitur; in electorum vero progenie, Enoch, septimus memoratur, qui reprobi in hac vita, quae ante est, seipsos aedificando dedicant: electi vero aedificationis suae dedicationem in fine temporis, id est in septimo exspectant.Ecce venit Dominus.BEDA.Vera sententia quod Dominus arguet impios, et de operibus, etc., usque ad licet enim etiam de apocryphis testimonium veritatis sumere.
(* Traductions européennes)